CARYOPHYLLA

CARYOPHYLLA
CARYOPHYLLA
inter florum illustriores, quorum gratiae cedat tulipanarum gloria, tum coloris varietate, tum odoris suavitate. Duo genera summa, hortense et silvestre, per omnia, nisi molem spectes ex alimento, paria. Folia illis bina undiquaque ad eundem ramulum ex eodem pedunculo vel theca fere surgentia, allii foliis simillima, si longitudini detrahas. Candidorum folium semper pinguius, omnium caulis rectus, laevis, cubitalis, geniculatus, ex latere sobolem emittens. Ex apice prorumpunt tubera longiuscula, per extrema dentata, flore quaternûm, quinûm, senûm foliorum subsequente. Et quis recenseat colorum varietatem? videas lacte candidiores, sanguine frigidô rubriores; tum autem extremis hisce colorum gradibus relictis, modo ex hoc, modo ex illo splendorem nancisci, umbram ferre: sunt varia; sunt guttae tum in sanguinem, tum in lac sparsae, parcius, densius. Illud vix dabis, et caeruleum alicubi visum, et quae dicas adulteria Naturae, ubi ex eadem radice, ex eodem calamo, et diverso, aliuni atque alium spectes colorem. Visum certe est caryophyllum, quod ex eodem caliculo florem geminum multiplicis folii emiserat, quasi diametro ductâ, ad discernendos geminos flores, utique propter colorum diversitatem; quos unicum et eundem, eâdem matre natum, eôdem nisu prolatum et oculus et sensuum virtus iudicabat. Spectandum publicitus Pictor fecit. Foliorum quaedam simplicia, alia multiplicia; alia fissa; alia integra, pleraque serrata, nonulla plumata per extrema. Centrum surrigit duas veluti clavas, ad
latera, propter capita praegrandia inclinans, tametsi rectô nitatur vertice flos tantae molis, tantilli calami. Odor omnibus hortensibus gratissimus, nullus silvestribus: semen atrum, ceparum simile, per auctumnum colligitur in theca: propagantur tamen per traduces, ubi urnae inseritur stolo terrâ fecundâ fartae, ut radicibus actis amputetur. Docuit dies, thecam disrumpi, nisi colligas in collare; augeri autem molem thecae et foliorum numerum latitudinemque, si resecetur soboles nimia. Sollers natura Hortulani duum generum semina in calamum composuit, duum generum radices fissas maritavit, et varietatem, quam diximus, elicuit. Hodie magnificis insigniuntur nominibus et Reginae, Principis, Comitis et excellentiae, pudicitriae, honoris, et Hollandiae, incomparabilis, lectissimae, et quae alia novarum rerum somniant studiosi, superbiunt. Auctor Anonymus Sinae et Europae, c. 33. Ut de Caryophyllo aromate aliquid addam, est illud suavissimi odoris, nec minoris ad cibos condiendos usus, quod prope solae Moluccae ferunt. Unde illud Sinenses primo, mox Malaccenses, postea Persis mixti Arabes, ad Graecos Romanosque olim detulêre; quod quia Aegyptô transibat, auctum hinc Ptolemaeis, et post illos Romanis vectigal. labascante re Romanâ, Genuenses, et secuti hos Veneti, per Theodosiam petiêre. Trapezuntem dein per Caspium mare invectum mercimonium, ab Imperatorib. Graecis, qui sedem ibi ceperant, constantinopoli a Latinis occupatâ; at cum Turcae ibi invaluissent, per dromadas ac camelos Aleppum ivit: sed Cairum qui tenuêre Sultani, Rubro iterum mari et Alexandriae tradidêre. Lusitani dein occupatis Moluccis Cariophylli dominos se reddidêre, circa A. C. 1512. omni in Aegyptum itinere praeclusô, quô pactô Sultanis, non minus octuagies mille ducatis annuum periit. Et quam vis Castellani dubiam illis hanc possessionem reddidislent aliquandiu, Carolô tamen V. ius suum Iohanni III. Lusitaniae Regi acceptâ ingenti pecuniae summâ pignori tradente, ex eo Lusitani pro libitu illic agere, caryophyllumque omne Goam mittere coepêre. Donec cum Anglis primo circa A. C. 1579. postmodum cum Batavis res ipsis esse coepit, circa A. C. 1599. qui posteriotes Insulis illos et mercimoniô adeo divite exuerunt. Praeter Moluccas vero etiam Amboina Insul. haud longe eandem fert frugem, itidem a Batavis possessa: uti latius diximus in voce Moluccae. Sed et lignum Caryophylli ad odores faciebat: unde et ξυλοκαρυόφυλλον, in compositionibus odorum et unguentorum saepe reperire est, ut in Myrepisco Thymiamate et aliis apud Aeetium, Salmas. ad Solin. p. 1055. Inter alias Orientis delitias, quibus epulum, quô Societas Indica Orientalis Amstelodami hoc saeculô Mariam Mediceam, Galliae Reginam, excepit, Caryophyllorum quoque meminit Barlaeus, Caryophyllorum acervi ---- alte e patinus surgebant, in Medicaea sua, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Phlox caryophylla — ID 62717 Symbol Key PHCA14 Common Name clove phlox Family Polemoniaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity Native to U.S. US/NA Plant Yes State Distribution CO, NM Growth Habit Subshrub, Shrub Durati …   USDA Plant Characteristics

  • Phlox caryophylla Wherry — Symbol PHCA14 Common Name clove phlox Botanical Family Polemoniaceae …   Scientific plant list

  • Ackerlichtnelke — Acker Lichtnelke Acker Lichtnelke (Silene noctiflora) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida …   Deutsch Wikipedia

  • Melandrium noctiflorum — Acker Lichtnelke Acker Lichtnelke (Silene noctiflora) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida …   Deutsch Wikipedia

  • Nachtblühendes Leimkraut — Acker Lichtnelke Acker Lichtnelke (Silene noctiflora) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida …   Deutsch Wikipedia

  • Silene noctiflora — Acker Lichtnelke Acker Lichtnelke (Silene noctiflora) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsid …   Deutsch Wikipedia

  • Silene notiflora — Acker Lichtnelke Acker Lichtnelke (Silene noctiflora) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsid …   Deutsch Wikipedia

  • Ackerhornkraut — Acker Hornkraut Acker Hornkraut (Cerastium arvense) Systematik Unterklasse: Nelkenähnliche (Caryophyllidae) …   Deutsch Wikipedia

  • Alpines-Niederliegendes Mastkraut — Niederliegendes Mastkraut Niederliegendes Mastkraut (Sagina procumbens), Illustration Systematik Ordnung …   Deutsch Wikipedia

  • Aufgeblasenes Leimkraut — Taubenkropf Leimkraut Taubenkropf Leimkraut, Blüten (Silene vulgaris) Systematik Ordnung: Nelkenartige (Caryophyllales) …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”